2 Kings 4:13
dixit ad puerum suum: Loquere ad eam: Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis: quid vis ut faciam tibi? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiæ? Quæ respondit: In medio populi mei habito.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ruth 1:1In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. + 1.1 Facta est. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. Abiitque homo, RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. Abiit homo. RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.
2 Samuel 19:32Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse præbuit alimenta regi cum moraretur in castris: fuit quippe vir dives nimis.
2 Kings 3:15Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait:
2 Kings 8:3Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Luke 9:3Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. + 9.3 Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.