Luke 9:3
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. + 9.3 Nihil tuleritis. In Marco legitur, ut nihil tollerent in via nisi virgam tantum Marc. 6.. Sed sciendum est, quia utrumque præceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Non ferre virgam, est non esse sollicitum de his quæ necessaria sunt humanæ sustentationi, quia hæc debentur prædicatoribus ab his quibus prædicant, quando sine scandalo possunt accipi. Nihil ferre nisi virgam, est uti illa potestate accipiendi necessaria quæ data est prædicatoribus. Duas tunicas. Simplex vestimentum est quidquid est necessarium alicui secundum qualitatem loci vel temporis. Duplex est, quod ultra necessitatem est. Allegorice, in duabus tunicis, duplicitatem prohibet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Cross References
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Mark 6:8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, + 6.8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.
Luke 5:29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Luke 12:22Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini. + 12.22 Dixitque ad discipulos suos. Apostolos per fidem in spe æternorum confirmat, quia plures sunt quos torpentes facit amor præsentium et desperatio futurorum. Nolite solliciti. Perfectius esset pauperibus omnia dare, et de mammona iniquitatis amicos facere; sed quia plerumque devotio fidei infirmitate revocatur, non prohibet providentiam, per quam in sudore vultus panis præparatur, sed vetat sollicitudinem quæ mentem perturbat et ab æternis revocat.
Luke 22:35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? + 22.35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.