Ii Regum 9:32
Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait: Quæ est ista? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
31ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
Cross References
Exodus 32:26et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
2 Chronicles 11:12Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
Esther 2:15Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. + 2.15 Evoluto autem. Id est, transactis quinque ætatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta ætas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.
Psalms 124:1Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat + 124.1 Canticum graduum. CASS. Septimus gradus in figura Veteris Testamenti per venturum Christum, reversionem de captivitate, quasi de Babylonia prophetat: unde jam consolatio, et seminatio ut plus metatur. AUG. Redempti sanguine Christi et conversi a captivitate, hæc cantant, dum peregrini, gementes in via. Sion est Jerusalem in angelis æterna, in hominibus captiva. In convertendo. CASS. Primum magnitudo facti, cum magnitudine gaudii ostenditur: secundo precatur conversionem a captivitate adhuc futura, ibi, Converte, Domine. In convertendo. AUG. Vel, cum converterit, etc., usque ad converte, Domine, captivitatem nostram. Sicut. ID. Non semper ad similitudinem ponitur, sed ad proprietatem, ut hic; unde etiam dicitur: Fecit ut justus, quod vere est, ita facti fiunt isti sicut consolati, id est, gavisi sunt, ut consolationem accipientes in resurrectione Christi, qui præcessit ut consequamur. 1