2 Peter 1:13
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: + 1.13 Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Haggai 1:14Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
2 Corinthians 5:8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
Hebrews 13:3Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. + 13.3 Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.
2 Peter 1:14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. + 1.14 Depositio tabernaculi mei. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.