The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:14

2 Peter 1:14

certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. + 1.14 Depositio tabernaculi mei. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Knowing that shortly I must put off this my tabernacle, even as our Lord Jesus Christ hath shewed me.

In Context

13Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: + 1.13 Justum autem, etc. Ideo monebu, quia justum arbitror, per hoc quod Dominus benigne vocavit me, et confirmavit, et alios confirmare monuit, dicens: Confirma fratres tuos, suscitare vos quasi dormientes ad hæc prædicta, semper exsistens in commonendo sollicitus.

15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. + 1.15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.

Read all of 2 Peter 1

Cross References

Deuteronomy 4:21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Joshua 23:14En ego hodie ingredior viam universæ terræ, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quæ se Dominus præstiturum vobis esse pollicitus est, unum non præterierit incassum. + 23.14 En ego hodie ingrediar. AUG., quæst. 24. Quod autem dicit Jesus, etc., usque ad ideo et hic ita hoc verbum interpretatum est.

John 21:18Amen, amen dico tibi: cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. + 21.18 Cum autem senueris. Passurum prædicit qui negaturum prædixerat, hoc jam poterat resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Jam non metuit hujus vitæ interitum, quia resurgente Domino vitæ alterius præcessit exemplum.

2 Timothy 4:6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. + 4.6 Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:132 Peter 12 Peter 1:15 →