Hebrews 13:3
Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes. + 13.3 Tanquam simul vincti, id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
Cross References
Genesis 40:23Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Jeremiah 38:7Audivit autem Abdemelech Æthiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin: + 38.7 Audivit autem Abdemelech. Sicut illi principes, qui prophetam miserunt, etc., usque ad quanto nos districtius reos tenemus.
Matthew 25:43hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
Acts 24:23Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. + 24.23 De suis ministrare. ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.
Romans 12:15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
Galatians 6:1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. + 6.1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.