The Bible Software
bible.softwarePetri IiPetri Ii 1 › Petri Ii 1:15

Petri Ii 1:15

Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. + 1.15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover I will endeavour that ye may be able after my decease to have these things always in remembrance.

In Context

14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. + 1.14 Depositio tabernaculi mei. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.

16Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis. + 1.16 Non enim indoctas fabulas, etc. BEDA. Hic et paganos tangit et hæreticos. Pagani, quidquid eos delectabat, deos appellare non timuerunt. Hæretici, acceptis Dei veri mysteriis, de cætero non divinis Scripturis attendere, sed potius ad sensum erroneum has male interpretando transferre studuerunt. Sed speculatores facti, etc. Transfiguratio Domini et claritas ejus signum erat resurrectionis suæ et nostræ. Per Eliam qui cum eo apparuit, intelligitur resurrectio eorum qui fuerunt ante legem. Per Moysen, eorum qui sub lege; per Petrum, et Jacobum, et Joannem, eorum qui sub gratia. Vel, per Moysen mortuum mortuorum, per vivos vivorum.

Read all of Petri Ii 1

Cross References

Joshua 24:24Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus præceptis ejus.

Psalms 71:18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. + 71.18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen. 1

2 Thessalonians 2:5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? + 2.5 Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.

Hebrews 11:4Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. + 11.4 Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiæ ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiæ. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia præcedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam. AUG. Neque Henoch et Elias per tam longam ætatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.

2 Peter 1:12Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate. + 1.12 Vos incipiam semper commonere de his. Ut sit vobis introitus patens ad Sancta sanctorum, iterum et iterum monebo vos, et semper ero in incœptione, quia nunquam erit finis monitionis. Quod ergo non est mihi pigrum sæpius iterare, vobis non sit onerosum sæpius audire. Et quidem scientes. BEDA. Quare vult monere illos qui sciunt, et confirmati sunt? Ideo scilicet ut scientiam quam habent, operibus exerceant, et veritatem cujus præsentia confirmati sunt, fixa mente custodiant, ne quando per magistros erroris excidant a simplicitate et castitate fidei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri Ii 1:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri Ii 1:14Petri Ii 1Petri Ii 1:16 →