The Bible Software
bible.softwareTimotheum IiTimotheum Ii 4 › Timotheum Ii 4:6

Timotheum Ii 4:6

Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. + 4.6 Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I am now ready to be offered, and the time of my departure is at hand.

In Context

5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. + 4.5 Opus fac evangelistæ. Testando opere quod ore prædicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinæ tunicæ.

7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.

Read all of Timotheum Ii 4

Cross References

Genesis 50:24Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: + 50.24 Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.

Deuteronomy 31:14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:

Philippians 1:23Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:

2 Peter 1:14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. + 1.14 Depositio tabernaculi mei. BEDA. Pulchre non mortem, sed depositionem vocat, quia sic est famulis Dei carnis retinacula eruere, sicut viatoribus confecto itinere domum propriam pro habitatione tabernaculi adire, sicut positis in expeditione prostrato hoste ad patriam redire.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum Ii 4:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum Ii 4:5Timotheum Ii 4Timotheum Ii 4:7 →