2 Peter 1:2
Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: + 1.2 Gratia vobis. BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Grace and peace be multiplied unto you through the knowledge of God, and of Jesus our Lord,
In Context
Cross References
Numbers 6:24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. + 6.24 Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..
Daniel 4:1Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
Luke 10:22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
Philippians 3:8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, + 3.8 Verumtamen existimo. Non solum propter Christum habendum ita arbitratus sum, sed etiamsi ipsum non possem assequi. Propter hoc solum, scilicet propter scientiam quam de Jesu habemus, præeminentem, cæteris scientiis. Ut stercora. Quasi: Non tantum detrimenta bonorum, sed quæ inquinant jam observantem: et hoc ideo, ut in futuro Christum habeant præmium: et hic sim in illo membrum: quod aliter nequit fieri nisi illa æstimem ut stercora.
2 Peter 1:3Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, + 1.3 Quomodo omnia. ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.