2 Peter 1:3
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, + 1.3 Quomodo omnia. ID. Ita adimpleatur gratia Christi, etc., usque ad sed infirmos et inglorios sua virtute reparavit et gloria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1
Proverbs 12:4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Proverbs 31:29Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. + 31.29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Romans 8:32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? + 8.32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.
1 Corinthians 1:9Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.