2 Peter 2:20
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. + 2.20 Si enim, etc., cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, etc. Si fugientes coinquinationem et animæ et corporis quam mundus immittit; rursus implicati (sicut ante baptismum) superantur ab illis coinquinationibus, apparet quod facta sunt posteriora eorum deteriora prioribus: quia magis offendunt Deum quam ante baptismum, et majores pœnas patientur, quia mendaces sunt promissiones factæ in baptismo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 13:20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. + 13.20 Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..
Leviticus 14:43Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Deuteronomy 32:29Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Luke 11:24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. + 11.24 Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
2 Peter 1:2Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: + 1.2 Gratia vobis. BEDA. In prima Epistola scripsit multiplicetur; in hac, adimpleatur: quia illam incipientibus, hanc perfectioribus scribit. Multiplicatur gratia bene proficientibus in hac vita per fidem, adimplebitur pervenientibus in alia vita per speciem. Unde addit, in cognitione Dei, id est ut noscatis unum verum Deum, et quem misit Jesum Christum.