Luke 11:24
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. + 11.24 Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 6:37ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël. + 6.37 In area. Orig., homil. 8. Non ubicunque, non in campo, nec in saltu, sed in area ubi messis est, etc., usque ad mundo corde recumbamus in convivio sponsi Jesu Christi. Si ros in solo vellere, etc. AUG. In tentatione Gedeonis quod prænuntiare Dominus volebat, ostendit in compluto scilicet vellere et area tota circumquaque sicca figurare primum populum Isræl, ubi erant sancti cum gratia cœlesti tanquam pluvia spirituali, et postea compluta area, siccato vellere figurare Ecclesiam Dei toto orbe diffusam, habentem non in vellere tanquam in velamine, sed in aperto cœlestem gratiam, priore populo velut ab ejusdem gratiæ rore alienato atque siccato.
Job 2:2ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.
Proverbs 4:16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
Isaiah 35:7et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci. + 35.7 Viror calami. Impletio Scripturæ, quæ per calamum; et intentionis adjutorium, quæ per juncum: calamus enim et juncus juxta aquas oriuntur et virent.
Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Isaiah 57:20Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. + 57.20 Impii autem. Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.