The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 2 › 2 Peter 2:9

2 Peter 2:9

Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. + 2.9 Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Lord knoweth how to deliver the godly out of temptations, and to reserve the unjust unto the day of judgment to be punished:

In Context

8aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.

10Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes:

Read all of 2 Peter 2

Cross References

Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.

Psalms 4:3Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? + 4.3 Diligitis vanitatem, etc. CASS. Voto amplexamini, quæritis labore vana idola, et mendacia, quæ non Deus: vel terrena, quæ non faciunt quod promittunt. 1

Psalms 32:6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. + 32.6 Verbo. Id est sapientia Dei Patris, Cœli. Apostoli instructi sunt plene, cum eo etiam corporaliter conversando: et post, omnis virtus eorum habita roborata est spiritu Filii, per cœlos firmatos congregat et consolidat in unitate fidei, spei et charitatis. Uter, Ecclesia, in qua est caro mortua. Etiam abyssos, id est, profundos tenebris vitiorum, ponit inter eos, qui sunt thesaurus, unde alios ditat sapientia. AUG. Terra. Cœli non indigent misericordia, etc., usque ad quod operatur. Virtus eorum. Cum inter lupos essent, etc., usque ad licentia. 1

Proverbs 16:4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. + 16.4 Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.

1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

2 Timothy 3:12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 2:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 2:82 Peter 22 Peter 2:10 →