Proverbs 16:4
Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. + 16.4 Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD hath made all things for himself: yea, even the wicked for the day of evil.
In Context
Cross References
Job 21:30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]
Romans 11:36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. + 11.36 Quoniam ex ipso, etc. Ex, per, in, distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia. Cum audivimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.
Revelation 4:11Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. + 4.11 Creasti omnia. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam. Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat Joan. 1.. Erant. In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt. Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab æterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incœperunt in tempore per creationem.