The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 3 › 2 Peter 3:5

2 Peter 3:5

Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: + 3.5 Latet. BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this they willingly are ignorant of, that by the word of God the heavens were of old, and the earth standing out of the water and in the water:

In Context

4dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.

6per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.

Read all of 2 Peter 3

Cross References

Genesis 1:6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. + 1.6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit.

Psalms 24:2Deus meus, in te confido; non erubescam. + 24.2 Confido. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. Neque irrideant me inimici: et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. Supervacue. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quæ a Deo sunt aliena. Vias tuas, Domine, demonstra. CASS. Viæ sunt de ordine vitæ, etc., usque ad: Dirige, ad vitam pertinet, doce ad scientiam. 1

Psalms 136:6Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ. + 136.6 Adhæreat. CASS. Mutus fiam in laudibus Dei, quod est consolatio fletus et miseriarum. Lingua mea. AUG. Canticum Jerusalem, lingua nostra, canticum sæculi, lingua barbara. Mutus est Deo, qui oblitus est Jerusalem. 1

John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.

Colossians 1:17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Hebrews 11:3Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. + 11.3 Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 3:42 Peter 32 Peter 3:6 →