2 Samuel 1:21
[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.] + 1.21 Montes Gelbœ, etc. ID. Alii excelsi, quia, scilicet, o Saul, inobedientia tua quasi idololatria in excelsis reputata est, quia scelus idololatriæ est nolle acquiescere. Montes Gelbœ uberrimi ante maledictionem fuerunt, quos hactenus maledictioni subjacere ferunt, nec unquam pluere ibi testantur. Rex et propheta David, qui persecutoribus mala non reddidit, cum Saul et Jonatha bello occubuissent in lamentatione sua Gelbœ montibus maledicit: Montes Gelbœ, nec ros, etc., usque ad et divina vis sententiam maledicentis implevit. Itaque pro regiæ necis spectaculo pœnam elementa solverunt. RAB. Quid deliquerunt montes? etc., usque ad qui apud se mortem regis suscipere iniquitate exigente meruissent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 10:1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. + 10.1 Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.
1 Samuel 31:8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
1 Chronicles 10:8Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia cæsorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
Isaiah 5:6Et ponam eam desertam; non putabitur et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. + 5.6 Et nubibus. ID. Quæ sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt.
Jeremiah 20:14Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta ! + 20.14 Maledicta. In quinto mense, id est Augusto natus est Jeremias, etc., usque ad et vaticinium futuræ subversionis templi autument?
Joel 1:9Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.