The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 13 › 2 Samuel 13:1

2 Samuel 13:1

Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass after this, that Absalom the son of David had a fair sister, whose name was Tamar; and Amnon the son of David loved her.

In Context

2et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus ægrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.

Read all of 2 Samuel 13

Cross References

Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.

Genesis 29:20Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine. + 29.20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis. Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, præsentis vitæ tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Matth. 20: Ille oves pavit, et Christus dixit Joan. 10: Ego sum pastor bonus. Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei. Et videbantur illi pauci dies, etc. Quomodo hoc dictum sit quærendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor. AUG., lib. XXII contra Faustum. Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiæ carnalis flagrantia. ISID., in Gen., tom. 5 Duæ sunt ergo uxores Jacob liberæ, ambæ enim filiæ remissionis peccatorum, etc., usque ad et vidit in principio Verbum apud Deum, et vult parere, et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Act. 8 ISID. Duæ liberæ uxores Jacob, quia duæ vitæ nobis in corpore Jesu Christi prædicantur, etc., usque ad Sed hoc non potest in terra morientium, quod his verbis significatur.

Genesis 39:6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.

2 Samuel 3:3Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: porro tertius Absalom, filius Maacha filiæ Tholmai regis Gessur.

2 Samuel 13:15Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade. + 13.15 Et exosam eam habuit, etc. Et nos admissum facinus odio habeamus, magis quam ante perpetrationem dilexeramus, et ob hoc citius consequemur veniam, si tamen in alio vitio denuo non offendamus sicut Amnon: qui quia post incestum ebrietatem non vitavit, ob hoc mortem non evasit.

1 Kings 11:1Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas: + 11.1 Rex autem. RAB. Salomonem arguit vehementer Scriptura, etc., usque ad mala illius mala Ecclesiæ significant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 13:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
2 Samuel 132 Samuel 13:2 →