The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 14 › Ii Samuelis 14:9

Ii Samuelis 14:9

Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. + 14.9 In me, Domine mi. ID. Quasi diceret: quia alter adversus alterum surrexit, in me sit iniquitas, si tamen esse debet; in te autem nulla sit, quia absque culpa es, et sicut ego absque culpa sum, si alter filius meus interfectus est ab altero, sic et tu si Absalom Amnon morte dignum interfecit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the woman of Tekoah said unto the king, My lord, O king, the iniquity be on me, and on my father’s house: and the king and his throne be guiltless.

In Context

8Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.

10Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.

Read all of Ii Samuelis 14

Cross References

Genesis 27:13Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

Deuteronomy 21:1Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, + 21.1 Quando inventum, etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hoc est in Ecclesia. Cædis reus, actor seditionis; Majores natu, vita et sapientia majores. Judices, id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris, id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento, id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quæ non traxit jugum, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Et ignorabitur cædis reus. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. Majores natu, etc. Apostoli et doctores qui Scripturæ attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad cædem ut Judæorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.

2 Samuel 3:28Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:

Matthew 27:25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. + 27.25 Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 14:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 14:8Ii Samuelis 14Ii Samuelis 14:10 →