Genesis 27:13
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:33Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. + 25.33 Juravit Esau, etc. GREG., lib. 30, Moral., c. 13 Sciendum autem quod nos quinque modis gulæ vitium tentat, etc., usque ad et non quæ edendi libido suggerit.
Genesis 43:9Ego suscipio puerum: de manu mea require illum: nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
1 Samuel 14:36Et dixit Saul: Irruamus super Philisthæos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus: Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos: Accedamus huc ad Deum.
2 Samuel 14:9Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens. + 14.9 In me, Domine mi. ID. Quasi diceret: quia alter adversus alterum surrexit, in me sit iniquitas, si tamen esse debet; in te autem nulla sit, quia absque culpa es, et sicut ego absque culpa sum, si alter filius meus interfectus est ab altero, sic et tu si Absalom Amnon morte dignum interfecit.
Matthew 27:25Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. + 27.25 Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis.