The Bible Software
bible.software › Job › Job 24 › Job 24:14

Job 24:14

Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The murderer rising with the light killeth the poor and needy, and in the night is as a thief.

In Context

13Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. + 24.13 Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.

15Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum. + 24.15 Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.

Read all of Job 24

Cross References

Psalms 10:8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] + 10.8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.

Luke 12:39Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

1 Thessalonians 5:2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 24:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 24:13Job 24Job 24:15 →