Ii Samuelis 16:8
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
Cross References
Judges 9:56et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
2 Samuel 3:28Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner:
2 Samuel 19:19dixit ad eum: Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
1 Kings 2:8Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra: sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens: Non te interficiam gladio:
Psalms 3:2[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; + 3.2 Domine, quid. CASS. Primus psalmus de his qui breviter de passione et resurrectione facit, contra eos, et maxime paganos, qui gloriam majestatis non putant ad humilia posse descendere. 1
Psalms 7:4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, + 7.4 Domine, si feci istud. Ibid. Ad litteram de David, et Absalon. Si feci istud, id est, si hoc malum mihi per præteritam culpam contigit. Vel si modo est iniquitas in manibus, id est, operibus meis. Vel, si reddidi retribuentibus mihi mala, etc., quod dicitur æquitas apud homines, merito etsi non videatur hominibus deeidam ab inimicis meis inanis, a fructu mansuetudinis. AUG. Si feci istud, vel, universale peccatum, quod sine nomine dixit, quod est superbia, quæ est radix omnium malorum. Vel, quod sequitur, si est iniquitas, quod de omni peccato accipitur. Si reddidi. Ibid. Id est, si te non sum imitatus in justo silentio, id est, patientia, quæ pro me operatus es. Decidam merito ab inimicis. Ibid. Non jurejurando hoc sibi imprecatur, sed dicit quod contingit se vindicantibus: prophetat ergo, non jurat per exsecrationem; quod est gravissimum jurisjurandi genus. Inanis factus vana et superba lætitia, quod quasi vinci non potuit: Salomon, Melior est qui vincit iram, quam qui cepit civitatem Prov. 16.. 1