2 Samuel 2:5
Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. + 2.5 Dixitque. ID. Redemptori nostro multum placet, qui opera malorum qui in peccatis mortui sunt, oblivioni tradit damnando, nec ea quæ Domino displicent imitatur, sed quæ præcepit facere recordatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Ruth 1:8dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum. + 1.8 Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ.
Ruth 3:10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
1 Samuel 11:9Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
1 Samuel 24:19Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona: quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
2 Samuel 15:20Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.