Ii Samuelis 2:6
Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 2:14Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos: cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
2 Samuel 9:3Et ait rex: Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei? Dixitque Siba regi: Superest filius Jonathæ, debilis pedibus.
2 Samuel 10:2Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Psalms 57:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Matthew 5:7Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur. + 5.7 Beati misericordes. Misericordia nascitur de præcedentibus, quia si præcesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit: Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est Luc. 6., id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.
Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.