Ii Samuelis 3:8
Quare ingressus es ad concubinam patris mei? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait: Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner:
9Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
Cross References
1 Samuel 15:28Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. + 15.28 Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.
1 Samuel 24:14Sicut et in proverbio antiquo dicitur: Ab impiis egredietur impietas: manus ergo mea non sit in te.
2 Samuel 3:18Nunc ergo facite: quoniam Dominus locutus est ad David, dicens: In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.
2 Samuel 9:8Qui adorans eum, dixit: Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei?
2 Kings 8:13Dixitque Hazaël: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1