Esther 4:14
si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Rursumque Esther hæc Mardochæo verba mandavit:
Cross References
Genesis 45:4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
Numbers 23:22Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. + 23.22 Deus eduxit eum. ID. Alia littera, usque ad transformabit corpus humilitatis nostræ conforme corpori gloriæ suæ. Cujus fortitudo. Cujus? Christi. Cujus quidquid est, unum cornu est, id est unum regnum, cujus gloria est spiritualis Isræl. Ipse enim ait: Pater, da illis ut sicut ego et tu unum sumus, ita in nobis unum sint Joan. 17..
Deuteronomy 32:36Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.] + 32.36 Judicabit. Discernendo a malis, secundum illud: Judica me, Deus, et discerne causam meam Psal. 42.. Videbit quod infirmata sit manus. Quodcunque potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia est apud inferos Eccle. 9..
Judges 15:6Dixeruntque Philisthiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi: quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.
1 Samuel 17:29Et dixit David: Quid feci? numquid non verbum est? + 17.29 Nunquid non verbum? ID. Quasi diceret, est, quia non est voluntas præliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriæ cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi.
Ezra 9:9quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.