Ii Samuelis 6:22
et Judam, et vilior fiam plus quam factus sum: et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
Cross References
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]
Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
Matthew 5:11Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: + 5.11 Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.
1 Timothy 1:15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. + 1.15 Omni acceptione, quia corpus et animam salvat. Vel, humanus est sermo iste. Alia littera: Ut non dicam divinus, quia si homo qui hospitio suscipit hominem, humanus dicitur, quanto magis humanus est qui in seipso suscipit hominem. Quia Christus Jesus. Nulla causa veniendi fuit Christo, nisi quod peccatores salvos faceret. Primus. Id est pejor, quia persecutor, quo prior non erat: Nemo enim acrior inter persecutores, ergo nemo prior inter peccatores, primus ergo erat non ordine temporis, sed magnitudine iniquitatis.
1 Peter 4:14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. + 4.14 Beati eritis, etc. Qui patitur pro nomine Christi, beatus; non enim debetis credere quod sine remuneratione patiamini, sicut illi qui pro suis sceleribus patiuntur, et inviti puniuntur. Spiritus ejus super vos requiescit. Quia requiescent super vos patientes, et in præsenti ex parte ad bene operandum, et in futuro perfecte ad remunerandum.