Genesis 43:23
At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon. + 43.23 Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros, etc. AUG. Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo 11: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum, id est probatum perfecte.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
Cross References
Genesis 42:28dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
Genesis 43:14Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
Judges 19:20Cui respondit senex: Pax tecum sit, ego præbebo omnia quæ necessaria sunt: tantum, quæso, ne in platea maneas.
1 Chronicles 12:18Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
Ezra 4:17Verbum misit rex ad Reum Beelteem, et Samsai scribam, et ad reliquos, qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ, et ceteris trans fluvium, salutem dicens et pacem. + 4.17 Verbum misit rex ad Reum Beelteem. BEDA ubi supra. Quærit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent ædificari. Habitatores Samariæ. Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quæ interpretatur custodia, non quod præcepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni veræ pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus mœnia pacis per hæresim pugnant.
Luke 24:36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. + 24.36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.