The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 7 › Matthew 7:22

Matthew 7:22

Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? + 7.22 Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Many will say to me in that day, Lord, Lord, have we not prophesied in thy name? and in thy name have cast out devils? and in thy name done many wonderful works?

In Context

21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

23Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. + 7.23 Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.

Read all of Matthew 7

Cross References

Numbers 31:8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. + 31.8 Et reges eorum, etc. ORIG., hom. 25 in Num. Interficiuntur reges Madianitarum, etc., usque ad factus est nobis a Deo justitia, et pax, et redemptio. Balaam quoque. Patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum quæ deciperant Isræl; unde hic velut auctor sceleris interficitur. ORIG. Dictum est superius, quod Balaam rediit in locum suum. Sed forte reversus est, quamvis Scriptura non dixerit: vel forte in locum suum rediit ab eo loco ubi sacrificia faciebat, in eum scilicet locum, ubi tanquam peregrinus habebat hospitium; non enim dictum est in domum suam, aut in patriam suam. De Balac autem dictum est, ad semetipsum. Id est, ubi tanquam dominus habitabat. Cur feminas. RAB.Mystice feminam in prædam de bello revertens servat, etc., usque ad, ut quæ Deo placita sunt desideremus, et perficere studeamus.

Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.

Jeremiah 23:13Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël.

Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

Matthew 10:15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

Matthew 25:11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. + 25.11 Novissime vero. Per veram pœnitentiam, per infructuosas lacrymas pulsant foris relictæ. Non dicitur quod emerunt oleum: quia nullo jam remanente gaudio de alienis laudibus, in angustiis redeunt ad implorationem Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 7:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 7:21Matthew 7Matthew 7:23 →