Thessalonicenses Ii 2:12
ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That they all might be damned who believed not the truth, but had pleasure in unrighteousness.
In Context
11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
Read all of Thessalonicenses Ii 2
Cross References
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1
Hosea 7:3In malitia sua lætificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.
Mark 14:11Qui audientes gavisi sunt: et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. + 14.11 Et quærebat quomodo illum, etc. HIER. Promittit se tradere, ut magister ejus ante dicebat: Tibi dabo hanc potestatem universam. BEDA. Multi hodie scelus Judæ exhorrent nec tamen cavent, etc., usque ad ut amotis arbitris mendacio veritatem, crimine mutent virtutem.
John 3:19Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera. + 3.19 Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quæ excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quæ diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium æternæ lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
Romans 1:32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. + 1.32 Digni sunt morte. Ne putentur his tantum pœnis affligi quibus delectantur, addit ultimam, mortem æternam. Qui consentiunt facientibus, etc. Consentire est tacere, cum possis arguere; vel errorem fovere.