Thessalonicenses Ii 2:15
Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 2
Cross References
Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.
1 Corinthians 15:58Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
Philippians 4:1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. + 4.1 Gaudium, et consolatio. Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.
2 Thessalonians 3:6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.
Jude 1:3Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis: deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. + 1.3 Charissimi. Ego qui vestræ saluti volo providere, habui necesse, propter pseudo qui vobis se ingerunt, scribendi vobis admonitiones de vestra salute communi, id est de fide quæ est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quæ per dilectionem operatur. Ego dico faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis, id est omnia quæ pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis.