Philippians 4:1
Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. + 4.1 Gaudium, et consolatio. Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
John 15:3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. + 15.3 Propter sermonem, etc. Non ait: propter aquam baptismi, quia et ipsa sine verbo est solum aqua, per verbum fit sacramentum.
Acts 11:23Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino: + 11.23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
Romans 2:7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam:
1 Corinthians 16:13Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.