The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 2 › Thessalonicenses Ii 2:4

Thessalonicenses Ii 2:4

qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. + 2.4 In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who opposeth and exalteth himself above all that is called God, or that is worshipped; so that he as God sitteth in the temple of God, shewing himself that he is God.

In Context

3Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,

5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? + 2.5 Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.

Read all of Thessalonicenses Ii 2

Cross References

Ezekiel 28:2Fili hominis, dic principi Tyri: [Hæc dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:

Ezekiel 28:9Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te?

Daniel 7:25Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

Daniel 11:36Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.

1 Corinthians 8:5Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): + 8.5 Si quidem sunt dii multi. Id est gentibus plures: quos terret Deus noster, id est dæmones qui volentes videri dii sibi exigunt quæ vero Deo debentur, aras, sacrificia, et alia. Noster vero homines deos facit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 2:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 2:3Thessalonicenses Ii 2Thessalonicenses Ii 2:5 →