Thessalonicenses Ii 2:5
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis? + 2.5 Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiæ. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanæ Ecclesiæ, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Remember ye not, that, when I was yet with you, I told you these things?
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 2
Cross References
Matthew 16:9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Luke 24:6non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, + 24.6 Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.
1 Thessalonians 2:11sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
2 Peter 1:15Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. + 1.15 Dabo autem operam. Quia cito sum transiturus, ideo interim dum vivo, dabo operam ut vos frequenter, scilicet quoties instabunt pseudo et volent vos abstrahere, habeatis hæc in memoria post obitum meum, quando me præsentem non habebitis doctorem, non quolibet modo habere, sed ita ut horum memoriam faciatis opere adimplendo, et alios docendo. Post obitum, etc. Obitus dicitur sanctorum quando exeunt obviam sponso.