The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 24 › Luke 24:6

Luke 24:6

non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, + 24.6 Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He is not here, but is risen: remember how he spake unto you when he was yet in Galilee,

In Context

5Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? + 24.5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.

7dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

Read all of Luke 24

Cross References

Matthew 12:40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. + 12.40 Sicut enim fuit Jonas. Jonas, id est, dolens, significat illum qui dolores nostros portavit. Vel columba: Piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut ejectus est in aridam, sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus. More antiquorum, qui diem cum nocte præcedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum præterita nocte, pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochen. Sabbati noctem et diem integre. Noctem Dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Mystice. Tres dies, tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes, tres mortui quos suscitavit Dominus.

Matthew 17:22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. + 17.22 Et contristati. Hoc non de infidelitate provenit, sed de dilectione: quia nihil humile de eo patiuntur audire.

Matthew 27:63dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. + 27.63 Post tres. A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum.

Mark 8:31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.

Mark 9:30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. + 9.30 Occident eum, etc. Prosperis miscet tristia, ut cum venerint, non impræmeditatis ferantur animis. Si contristat eos, quia occidendus est, debet lætificare quia die tertia resurrecturus est.

Luke 9:22dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 24:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 24:5Luke 24Luke 24:7 →