Thessalonicenses Ii 2:8
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: + 2.8 Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 2
Cross References
Job 4:9flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. + 4.9 Flante Deo perisse. Ibid. Nos conflamus ærem, dum ab extra intus trahimus, et ab intus extra reddimus. Deus ergo in retributione flare dicitur, quia ab exterioribus causis intus judicii consilium concipit, et ab interno consilio exterius sententiam emittit, id est, a malis nostris quæ extra videt, judicium intus disponit, et ab interno conceptu extra damnationem facit. Vel flare Deus, id est, irasci dicitur per simile, quia nos cum irascimur, flatu furoris inflammamur. Flat ergo Deus irascendo vindictam cogitans, cum, post longam patientiam, qui in se tranquillus est reis videtur turbulentus, cum ipsi coram eo reatu suo turbentur. GREG. Postquam clementer monuit, aperte increpat. Rugitus leonis, id est, severitas et terror ipsius Job: vox leænæ, loquacitas conjugis, dentes catulorum, edacitas filiorum destructa est. Rigidus exsultat, quasi jure essent damnata. Tigridi etiam Job comparat pro maculis simulationis. Hypocrita enim, qui rectus videtur, habet latentia vitia, quæ aliquando erumpentia colorem variant. Præda est justorum gloria, quam sibi arripit: putans ergo iste sanctum Job bona quæ in eo noverat, per hypocrisim tenuisse, dicit:
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Daniel 7:26Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
Matthew 13:19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est.
2 Thessalonians 1:8in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi, + 1.8 Domini Jesu. Venientis in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. His qui non noverunt Deum. Nam alii sunt qui nesciunt legem.
1 Timothy 6:14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,