The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 3 › Thessalonicenses Ii 3:1

Thessalonicenses Ii 3:1

De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos: + 3.1 De cætero, fratres, orate. Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Finally, brethren, pray for us, that the word of the Lord may have free course, and be glorified, even as it is with you:

In Context

2et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides. + 3.2 Ut liberemur. A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. Et malis, qui persequuntur infideles. Ideo dico liberemur, quia nondum acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Non enim omnium est fides. Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum præordinati in adoptionem filiorum.

Read all of Thessalonicenses Ii 3

Cross References

Matthew 9:38Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Acts 6:7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. + 6.7 Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.

Acts 13:48Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. + 13.48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.

Romans 15:30Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, + 15.30 Ut adjuvetis. Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer.

2 Corinthians 1:11adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis.

Colossians 4:3orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum), + 4.3 Ostium. Id est os meum faciat apertum: quod ad hoc datum est, ut inde prodeat verbum. Apertum est, quando multa et magna dicit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
Thessalonicenses Ii 3Thessalonicenses Ii 3:2 →