Romanos 15:30
Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, + 15.30 Ut adjuvetis. Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent. Si ergo eum videre cupiunt, orent ut liberatum eum recipiant cum gaudio charitatis; unde sequitur ut liberer.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
Cross References
Psalms 143:10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno, + 143.10 Gladio. AUG. Quas superius dixit aquas, ipsum hic dicit gladium; unde et hic subdit quod ibi: Et erue me de manu filiorum alienorum. Maligno. De quo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Est et benignus gladius, de quo Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10.. Hic est gladius bis acutus Apoc. 19., utroque acumine præpotens, scilicet Veteris et Novi Testamenti, quo omnis putredo a membris Christi abscinditur. 1
2 Corinthians 4:5Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: + 4.5 Non enim. Quasi dicat: Bene dico gloriæ Christi, vel: Commendavimus nos coram Deo in manifestatione veritatis, et cætera talia facimus; et hoc propter Christum.
2 Corinthians 12:10Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
Ephesians 6:19et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii: + 6.19 In apertionem, etc. Id est ut aperte possim reserare mysterium Evangelii, id est secreta incarnationis et passionis. Quasi: Ne pressura tribulationis ipsa formidine acumen doctrinæ obtundat.
Colossians 1:8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. + 1.8 In Spiritu. Quia pro spiritualibus, non pro carnalibus diligitis.
Colossians 4:12Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.