Acts 13:48
Audientes autem gentes, gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini: et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam. + 13.48 Præordinati. Ordo hic est, ut post labores præsentes et mortificationem carnis, vita sequatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
49Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Cross References
Matthew 28:16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus. + 28.16 Abierunt. A Jerusalem in Galilæam. In montem: quia corpus de communi terra susceptum super omnia terrena erat elevatum. Et monet nos, ut si eum videre volumus, ad superna de infimis elevemur. Præcessit Christus primitiæ dormientium, sequuntur alii in suo ordine, et videntes eum adorant, id est, sine fine laudant.
Luke 7:8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. + 7.8 Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.
John 10:26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts 8:8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
Acts 15:2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. + 15.2 Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.