The Bible Software
bible.softwareActsActs 6 › Acts 6:7

Acts 6:7

Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. + 6.7 Et verbum, etc. RAB. Quasi recapitulatio videtur, quia dixerat: Omni die non cessabant docentes, etc., et in hoc ipsum redit, dicens: Et verbum Domini crescebat. ID. Sæpe in hoc libro, et in Evangelio etiam talia interponuntur capitula, etc., usque ad quia prius crescente plebe zelus fuerat concitatus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the word of God increased; and the number of the disciples multiplied in Jerusalem greatly; and a great company of the priests were obedient to the faith.

In Context

6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. + 6.6 Et orantes. Communis dispensatio exigebat ut ministri eligerentur, qui ut digni inventi sunt, crescente gradatim providentia consilii salutaris, placuit eosdem ipsos sacri altaris et Dominici sanguinis, sicut refectionis, et mensæ communis ministros ordinari. Quod probatur inde, quia dictum est: Orantes imposuerunt eis manus: hoc est proprium eorum qui ad sacrosancti altaris promoventur officium. Hoc exemplo orationes fiunt in ordinibus, licet oratio apostolorum non sit scripta.

8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. + 6.8 Stephanus, Græce; Latine, corona: qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.

Read all of Acts 6

Cross References

2 Chronicles 29:34Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent: unde et Levitæ fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites: Levitæ quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.

Matthew 19:30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

John 12:42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

Acts 13:8Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. + 13.8 Elymas. RAB. Elymas, secundum quosdam interpretatur, Dei mei mensura, vel Magus, et ideo resistebat. Avertere. ID. Eum qui incœperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum.

Acts 19:20Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 6:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 6:6Acts 6Acts 6:8 →