The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses Ii › Thessalonicenses Ii 3 › Thessalonicenses Ii 3:14

Thessalonicenses Ii 3:14

Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if any man obey not our word by this epistle, note that man, and have no company with him, that he may be ashamed.

In Context

13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. + 3.13 Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria præberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.

15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

Read all of Thessalonicenses Ii 3

Cross References

Numbers 12:14Cui respondit Dominus: Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. + 12.14 Spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem, etc. Signum repudii est in faciem conspui. Unde proximus qui repudiat conjugium, discalciatus in faciem conspuitur. Hinc Isaias: Omnes gentes sicut gutta situlæ, et sicut sputum reputatæ sunt Isa. 40, secundum 70.. Ostenditur ergo quod etiam ille populus, sicut cæteræ gentes, quæ ut sputum reputantur, abjectus est. Si enim consideres priorem honorem, pontificalem ordinem, insignia sacerdotum, Levitica ministeria, majestatem templi, et eos cum cœlestibus in terris habere consortia, qui fuit ille honor, quæ gloria? Rom. 5. Nunc autem multo dedecore horrescunt sine templo, sine altari, sine sacrificio, sine propheta, sine sacerdotio, et sine cœlesti visitatione. Unde patet quod pater conspuens perfudit vultus eorum ignominia. Septem ergo diebus separantur extra castra, id est per septimam hujus mundi; in septimana autem dierum totius creaturæ visibilis videntur productæ esse substantiæ; tunc enim quæ non erant, facta sunt. In septimanam totius mundi quædam secreta et Deo soli cognita dispensatione quæ tunc producta sunt, explicantur: in hac septimana quia sequestrata est Maria non moventur castra filiorum Isræl, sed stant in uno conclusi, et nullus ex eis profectus est, donec mundaretur Maria a lepra sua. Septem diebus: et populus non est motus de loco illo. ORIG. Maria quidem interveniente Aaron pontifice septimo die curatur. Nos autem obtrectantes usque ad finem septimanæ mundi, id est usque ad resurrectionem permanebimus leprosi, nisi, dum pœnitendi tempus est, corrigamur conversi ad Jesum et per pœnitentiam supplicantes ei.

Ezra 9:6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,

Proverbs 5:13nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?

Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

Ezekiel 16:61Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.

Zephaniah 3:2non audivit vocem, et non suscepit disciplinam; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses Ii 3:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses Ii 3:13Thessalonicenses Ii 3Thessalonicenses Ii 3:15 →