Thessalonicenses Ii 3:7
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: + 3.7 Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For yourselves know how ye ought to follow us: for we behaved not ourselves disorderly among you;
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
Proverbs 31:18Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. + 31.18 Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.
1 Corinthians 11:1Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. + 11.1 Imitatores. Sunt gradus in Ecclesia majorum et minorum, ut illi exemplo præcedant, hi imitatione sequantur. Sed et qui præcedunt, si neminem sequuntur, errabunt: sequuntur ergo aliquem, id est Christum.
Philippians 4:9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum.
1 Thessalonians 2:10Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus:
2 Thessalonians 3:9Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. + 3.9 Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere.
Titus 2:7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, + 2.7 In omnibus, etc. Omnis enim qui male vivit in conspectu eorum quibus præpositus est, quantum in ipso est occidit eos; etiamsi illi vivunt, de misericordia Dei vivunt.