Thessalonicenses Ii 3:9
Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. + 3.9 Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quæ docet verbis, operibus explere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Not because we have not power, but to make ourselves an ensample unto you to follow us.
In Context
Read all of Thessalonicenses Ii 3
Cross References
John 13:15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
Galatians 6:6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. + 6.6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit:
2 Thessalonians 3:7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos: + 3.7 Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi hæc non faciant, debetis vitare. Vel, non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.