Timotheum Ii 1:3
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die + 1.3 Gratias ago. Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quæ in Christo est. Memoriam. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo præsens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quæ te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
Cross References
Acts 22:3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..
Acts 24:14Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: + 24.14 Patri et Deo meo. RAB. Cujus filius demonstror, non servus, ut in aliis codicibus habetur.
Acts 26:4Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
Romans 1:8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. + 1.8 Gratias ago. Gratias agere est sentire omnia a Deo data esse, et pro eo laudare corde, voce et opere. Deo meo. AUG., lib. de Ovibus. Non enim vox ista esse potest nisi sanctorum, quorum Deus dicitur, sicut Deus Abraham, Isaac, et Jacob. Cum enim omnium unus sit Deus per naturam, eorum tamen proprie per gratiam esse dicitur, qui merito fidei et justitiæ ejus cultores esse probantur. Pro omnibus vobis. Cum pro aliis, primum pro vobis, de quibus magna utilitas venit per Christum mediatorem, per quem vobis Deus dedit bona omnia. Quia fides. AMBR. Congaudet de bono incepto eorum, per quod charitatem erga illos ostendit, et hortatur ad profectum. Hæc autem omnia se agere dicit, quia multis proficit fides eorum.
2 Corinthians 1:12Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. + 1.12 Nam gloria nostra. Ideo et vos et alii debetis orare pro nobis Vel ideo orationes vestræ poterunt nos juvare: quia hoc unde gloriamur tam honestum est, scilicet: Testimonium. Sunt bona opera, quæ testantur exterius quid sit in conscientia, Testimonium, id est conscientia non remordens, sed testificans, quod in simplicitate, etc. Sinceritate Dei. Sicut impiis est magna pœna conscientia, ita piis gaudium. Non quasi inde superbe gloriantibus, sed Deo totum dantibus; ideo recte non ait: Gloria nostra est testimonium alienæ malitiæ vel minoris gratiæ, sed conscientiæ nostræ. Quæ quia occulta, non est subjecta alieno judicio, et ideo nullus præsumat contra eam vel cogitare, vel proferre sententiam. Non in carnali sapientia. Carnalis sapientiæ est voluptates diligere, labores vitare, vel secundum naturas rerum et non contra, prædicare, ut pseudo faciebant quorum fucatam prædicationem arguit
Ephesians 1:16non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis: