The Bible Software
bible.softwareActsActs 22 › Acts 22:3

Acts 22:3

Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: + 22.3 Natus in Tarso. BED. Natus in oppido Galilææ Giscali nomine fuit Paulus, etc., usque ad sic Christus, in Bethleem natus, Nazarenus est appellatus. Æmulator legis. In Græco: Æmulator legis Dei existentis, secundum illud: Testimonium illis perhibeo, quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam Rom. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I am verily a man which am a Jew, born in Tarsus, a city in Cilicia, yet brought up in this city at the feet of Gamaliel, and taught according to the perfect manner of the law of the fathers, and was zealous toward God, as ye all are this day.

In Context

2Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.

4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

Read all of Acts 22

Cross References

2 Samuel 21:2Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitæ non erant de filiis Israël, sed reliquiæ Amorrhæorum: filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),

Luke 2:46Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. + 2.46 In medio. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.

Luke 10:39et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. + 10.39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.

Acts 6:9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:

Acts 9:30Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. + 9.30 Cæsaream. Cæsarea Philippi civitas est Syriæ. Tharsus civitas est Ciliciæ.

Acts 15:23scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. + 15.23 Apostoli et seniores. Apostolorum communis titulus præponitur, ne aliqua dissensionis relinquatur occasio. Fratribus ex gentibus. RAB. Primum styli beneficium est, quod apostoli gentiles vocant fratres, id est unius Dei filios. Salutem. Eclipsis, quia latitudine charitatis omne verbum angustius est, et ideo nullum verbum ponitur, ut omnia simul bona eis velle intelligantur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 22:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 22:2Acts 22Acts 22:4 →