The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:13

2 Timothy 2:13

si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If we believe not, yet he abideth faithful: he cannot deny himself.

In Context

12si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:

14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. + 2.14 Hæc commone. Hæc prædicta ut patiaris, commoneo te. Vel, hæc commone tuos. Ad nihil enim utile est. Contentio minus stabilis sæpe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiæ argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quæ audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

Read all of 2 Timothy 2

Cross References

Numbers 23:19non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? + 23.19 Dixit ergo, etc. ORIG. Alia littera, etc., usque ad hæc vero a perfectioribus secretius advertenda sunt?

Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.

Romans 9:6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: + 9.6 Non autem quod exciderit. Consolatur dolorem suum Apostolus. Quis enim plangat eum qui olim mortuus habebatur; hos olim Deus salvandos non decrevit præscius, non personarum acceptor. Nullum enim damnat antequam peccet, nullum coronat antequam vincat; sed præscientia definitum habet, qualis unicuique futura sit voluntas, ex qua damnetur vel coronetur. Quia dolebat de Judæis, consolatur se, inveniens scriptum: non omnes esse salvandos, sed tantum similes Isaac. In his ostendit quod sola gratia Dei faciet filios Dei. Non autem quod exciderit verbum Dei. Ex hoc quod dixit quod promissio æternæ hæreditatis facta est Judæis, qui ipsi ex magna parte non crediderunt, videbatur verbum Dei non esse impletum. Ad quod respondet: Etsi in quibusdam non est impletum, in aliis tamen, scilicet in gentibus credentibus impletum est, qui modo veri sunt filii Abrahæ. Non autem exciderit. Quasi dicat: Etsi ita laboravit; etsi non omnes credunt, non tamen excidit verbum Dei; vel, non dico quod exciderit. Verbum Dei excidere, est promissa non impleri.

1 Thessalonians 5:24Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. + 5.24 Fidelis. Quasi dicat: Oro ut sanctificet, ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis.

Titus 1:2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: + 1.2 In spem vitæ æternæ. Hæc res. hic fructus apostolici officii. Per hoc commendat officium apostolicum non tepidius agendum. Ante tempora, etc. Non recens promissio, sed ante tempora omnium sæculorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 2:122 Timothy 22 Timothy 2:14 →