2 Timothy 2:18
qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. + 2.18 Dicentes resurrectionem jam factam. Duæ sunt resurrectiones. Prima est quæ fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quæ erit corporum, quæ erit in die judicii. De illa resurrectione quæ fit in anima per fidem loquitur hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem, mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectæ quæ religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsæ religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 15:13At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.
Acts 5:39si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
1 Corinthians 15:12Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
1 Timothy 1:19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt: + 1.19 Conscientiam. Vocat cogitationes, in quibus summopere humilitas servanda est, qua spreta in magnos quidam devenerunt errores, sicut in principio ad Romanos ostensum est.
1 Timothy 6:21quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. + 6.21 Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.