2 Timothy 2:24
Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, + 2.24 Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the servant of the Lord must not strive; but be gentle unto all men, apt to teach, patient,
In Context
Cross References
Joshua 1:1Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: + 1.1 Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.
Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.
Matthew 12:19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
Acts 7:26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? + 7.26 Apparuit illis. RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis.
Acts 23:9Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? + 23.9 Quid si spiritus? RAB. Hic apparet juxta Hieronymum sadducæos spiritum non confiteri et angelos, et ideo Pharisæi spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis.
2 Corinthians 10:4Nam arma militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, + 10.4 Ad destructionem munitionum. Ut destruantur consilia diversis calliditatibus hominum seu dæmonum munita. Munitiones, etc. Munitiones sunt corda infidelium, quæ diabolus obtinet, et munit diversis erroribus, ne verbum Dei possit intrare per fidem, vel per similitudinem munitionum. Et ad hæc devincendum valeant arma militiæ Apostoli, et ostendit munitionis illius partes, scilicet, consilia.