Acts 23:9
Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? + 23.9 Quid si spiritus? RAB. Hic apparet juxta Hieronymum sadducæos spiritum non confiteri et angelos, et ideo Pharisæi spiritum nominant et angelum, quia hoc noverant contrarium esse illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:17Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul: Numquid vox hæc tua est, fili mi David? Et levavit Saul vocem suam, et flevit:
Mark 2:16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
Luke 23:4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. + 23.4 Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.
Luke 23:22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam. + 23.22 Corripiam, etc. Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad crucifigendum sævirent. Quod et verba Joannis evangelistæ, et ipsa columna testatur ad quam ligatus fuit Dominus, quæ usque hodie Dominici sanguinis cernentibus certa signa demonstrat. Sed licet Pilatus hoc agat, insatiabilis tamen sacrilegorum furor non cessat, sed magis instat quia accusationem, quam contra Dominum detulerant, sollicita Pilati interrogatione viderant evacuatam. Tandem impudici ad solas preces se convertunt, ut quod criminando vel quasi ratiocinando nequiverant, jam postulando et vociferando et perficiendo perficiunt.
Acts 5:39si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
Acts 11:17Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?