The Bible Software
bible.software2 Timothy2 Timothy 2 › 2 Timothy 2:25

2 Timothy 2:25

cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, + 2.25 Nequando det illis Deus pœnitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque pœniteat. Quæ pœnitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat pœnitendo. Ideoque non solum cum agitur pœnitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus pœnitentiam Matth. 26..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In meekness instructing those that oppose themselves; if God peradventure will give them repentance to the acknowledging of the truth;

In Context

24Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, + 2.24 Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur.

26et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Read all of 2 Timothy 2

Cross References

Jeremiah 26:12Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. + 26.12 Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.

Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

Ezekiel 36:26Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri: et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.

Zechariah 12:10Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.

Matthew 21:32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. + 21.32 Joannes in via justitiæ. Joannem Judæi contemnentes, nec viam justitiæ comprehenderunt, nec de operibus malis pœnitentiam egerunt. Vos autem. GREG. Quia aperte nolebant respondere sapientiæ, in parabolis capiuntur.

Mark 1:15et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. + 1.15 Pœnitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Timothy 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Timothy 2:242 Timothy 22 Timothy 2:26 →