2 Timothy 2:5
Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if a man also strive for masteries, yet is he not crowned, except he strive lawfully.
In Context
Cross References
Luke 13:24Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt. + 13.24 Contendite intrare, etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur.
Philippians 1:15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
2 Timothy 4:7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. + 4.7 Fidem, quæ est caput Christianæ religionis, servavi, quæ non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam consecutus sum, non quia fidelis eram, sed ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quæ consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quæ nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.
Hebrews 2:9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. + 2.9 Eum autem, etc. Majores angeli homine dici possunt, quia majores sunt hominis corpore. Majores sunt et animo, sed in eo tantum quod peccati originalis merito corpus aggravat ipsum animum, sed hoc non in Christo. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est, qua majores videntur et angeli; non recte cogitas, nec attendis quem habeat locum in rebus humana natura, quæ condita est ad imaginem Dei: cui tamen injuria facta non est, cum Christus dicebat: Pater major me est Joan. 14.; qui non carni suæ solum, sed etiam menti quam gerebat humanæ Deum patrem præferebat, quæ sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam servit tota creatura Creatori. Propter passionem. Hic jam incipit ostendere non pro potentia tantum, vel ultione verba Christi audienda esse, sed pro dilectione qua dilexit nos, ut pro nobis moreretur.
James 1:12Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. + 1.12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.
Revelation 2:10Nihil horum timeas quæ passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini: et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. + 2.10 Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.